Accingimini filii potentes et estote quoniam melius est nobis mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum sicut fuerit voluntas in caelo sic fiat
Beatus Stephanus levita magnificus sicut ante alios dominicae passionis et pietatis enituit imitator sic domine apud te pro nobis sit perpetuus intercessor
Benedicat dominus corda et corpora nostra et det super nos benedictionem sicut Isaac benedixit Jacob manus domini sit super nos mittet angelum suum custodem qui custodiat nos in omnibus viis nostris...
Benedicat dominus cor et corpus tuum et det super benedictionem sicut Isaac benedixit Jacob manus domini superte mittet angelum suum custodem qui custodiat te in omnibus viis tuis
Dicant nunc Judaei qui crucifixerunt filium dei quomodo milites scelerum suorum complices custodientes sepulcrum ubi fuerat corpus Jesum reconditum perdiderunt regem caelum terram quae regentem ad...
Considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant neque nent dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis