Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis alleluia altitudo tua similis est palmae insufficienti in plenitudine caritatis alleluia alleluia alleluia
Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria domini colliget te
Jam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quicquam sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio alleluia