Dixit autem Gamaliel Luciano vade dic Joanni episcopo ut aperiat monumentum quo in negligentia positae sunt nostrae reliquiae ut per nos aperiat dominus ostium clementiae suae
Hodie nobis caelorum rex de virgine nasci dignatus est ut hominem perditum ad regna caelestia revocaret gaudet exercitus angelorum quia salus aeterna humano generi apparuit
Benedictus sit deus qui cornu salutis suae in nobis erexit cum beatam Gudulam de terris ad caelos provexit cujus pia pro nobis intercessio sit optata delictorum remissio alleluia
Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata...
In finem psalmus cantici ipsi David | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus | Sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant...
Intellectus Asaph Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei | Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio | Quanta audivimus et cognovimus ea et...
Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam...
Ave praesul honestatis magne pater sanctitatis sancte blasi vir laudandae orbe toto praedicandae qui das lapsis revelamen et infirmis medicamen tu pro nobis intercede ut caelesti nos mercede ditet...