Ecce dominus veniet et omnes sancti ejus cum eo et erit in die illa lux magna et exibunt de Jerusalem sicut aqua munda et regnabit dominus in aeternum super omnes gentes
Audite verbum domini gentes et annuntiate illud in finibus terrae et in insulis quae procul sunt dicite ecce salvator noster adveniet et jam nolite timere