Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt |...
Media nocte dominica sanctus discessit quem caeli cives mox obviant multi audierunt voces in sublimi qui et vitro purior lacte candidior carne quoque monstratus est gemma sacerdotum
Quinque prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam Christo domino
Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi amice commoda mihi tres panes quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum
Vigilate omnes et orate nescitis horam quando tempus sit vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniet sero an media nocte an galli cantu an mane ne dum venerit repente inveniat vos...