Genre: 
Full text: 
A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans ne perderet quos condidit | Castae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae bajulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum alvo concepit filium | Enititur puerpera quem Gabriel praedixerat quem ventre matris gestiens baptista clausum senserat | Faeno jacere pertulit praesepe non abhorruit et lacte modico pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deo palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula
Fulltext source: 
Breviarium Romanum (Rome 1632)
Notes: 
This text reflects the Urban VIII hymn revisions for the 1632 Roman Breviary.