Genre: 
Full text: 
Crudelis Herodes deum ad nos venire quid times non eripit mortalia qui regna dat caelestia | Ibant magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem
Feast: 
Fulltext source: 
Breviarium Romanum (Rome 1632)
Notes: 
These 4 verses (sung at Epiphany) are the Roman Breviary version of “Hostis Herodes” and part of the long abecedarian Christmas hymn “A solis ortus.” This is the 1632 Urban VIII version. Some later 17C breviaries substitute "regem" for "ad nos"