Genre: 
Full text: 
Ad cenam agni providi et stolis salutis candidi post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Cujus corpus sanctissimum in ara crucis torridum sed et cruorem roseum gustando vivimus deo | Protecti paschae vespere a devastante angelo erepti de durissimo pharaonis imperio | Jam pascha nostrum Christus est qui immolatus agnus est sinceritatis azyma caro ejus oblata est | O vera digna hostia per quam fracta sunt tartara redempta plebs reddito vitae praemio | Consurgit Christus tumulo victor reddit de barathro tyrannum trudens vinculo et reserans paradisum | Quaesumus auctor omnium in hoc paschali gaudio ab omni mortis impetu tuum defende populum | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patrem et sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 133v
Notes: 
Randel 373-04