Genre: 
Full text: 
Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | Ascendis orbes siderum quo te vocabat caelitus collata non humanitus rerum potestas omnium | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et inferorum condita flectat genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium peccat caro mundat caro regnat deus dei caro | Sis ipse nostrum gaudium manens Olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Jesu tibi sit gloria qui victor in caelum redis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula
Fulltext source: 
Breviarium Romanum (Rome 1632)
Notes: 
This text reflects Urban VIII's hymn revisions for the 1632 Roman Breviary.