Genre: 
Full text: 
Aurora lucis rutilat caelum laudibus intonat mundus exsultat jubilat gemens infernus ululat | Cum rex ille fortissimus mortis confractis viribus pedes conculcans tartaro solvit a poenas miseros | Ille qui clausus lapidem custoditur sub militer triumphans pompa nobile victor surgit de funere | Solutis jam gemitibus et inferni doloribus quia surrexit dominus resplendens clamat angelus | Tristis erant apostoli de necem sui domini qui poena mortis crudeli sebi dum narrant impii | Sermone blando angelus predixit mulieribus in Galilea dominus videndus est quaem totius | Ille dum pergunt conciter apostoli hoc dicere videntes eum vivere obsculant pedes domini | Quo agnita discipuli in Galilea prosperent pergunt videre faciem desidera te domini | Claro paschalis gaudium sol mundum nitens radio cum Christo jam apostoli virum cernunt corporeo | Ostensa sibi vulnera in Christi carne fulgida resurrexisse dominum voce fatentur publica | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut tibi laudes debitas reddamus omni tempore | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis unacum sancto spiritum in sempiterna saecula | Amen
Fulltext source: 
E-SI MS 7 58
Notes: 
Randel 376-12