Full text: 
Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce | Monstra te esse matrem sumat per te preces qui pro nobis natus tulit esse tuus | Virgo singularis inter omnes mitis nos culpis solutos mites fac et castos | Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: