Full text: 
Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis | Hic nempe mundi gaudia et blanda fraudum pabula imbuta felle deputans pervenit ad caelestia | Poenas cucurrit fortiter et sustulit viriliter fundensque pro te sanguinem aeterna dona possidet | Ob hoc precatu supplici te poscimus piissime in hoc triumpho martyris dimitte noxam servulis | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: