Genre: 
Full text: 
Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pergis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque tendis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur supplices nostris ut addas sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen
Fulltext source: 
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)
Notes: 
Urban VIII revision (1632 breviary); cf. 008330 for an earlier standard version (begins the same but has a few differences)