Genre: 
Full text: 
Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pascis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloriam sponsisque reddis praemia | Quocumque pergis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitatant hymnosque dulces insonant | Te deprecamur largius nostris adauge mentibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Deo patri ...