Genre: 
Full text: 
Jesu nostra redemptio amor et desiderium deus creator omnium homo in fine temporum | Quae te vicit clementia ut ferres nostra crimina crudelem mortem patiens ut nos a morte tolleres | Inferni claustra penetrans tuos captivos redimens victor triumpho nobili ad dextram patris residens | Ipsa te cogat pietas ut mala nostra superes parcendo et voti compotes nos tuo vultu saties | Tu esto nostrum gaudium qui es futurus praemium sit nostra in te gloria per cuncta semper secula
CAO sources: 
B S
CAO: 
8331