Full text: 
Nocte surgentes vigilemus omnes semper in psalmis meditemur atque voce concordi domino canamus dulciter hymnos | Ut pio regi pariter canentes cum suis sanctis mereamur aulam ingredi caeli simul et perennem ducere vitam | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: