Full text: 
Rex gloriose martyrum corona confitentium qui respuentes terrea perducis ad caelestia | Aurem benignam protinus intende nostris vocibus trophaea sacra pangimus ignosce quod deliquimus | Tu vincis inter martyres parcisque confessoribus tu vince nostra crimina largitor indulgentiae | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: