Full text: 
Salvete flores martyrum quos lucis ipso in limine Christi insecutor sustulit ceu turbo nascentes rosas | Vos prima Christi victima grex immolatorum tener aram sub ipsam simplices palma et coronis luditis | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse