Full text: 
Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum solve polluti labii reatum sancte Joannes | Nuntius celso veniens olympo te patri magnum fore nasciturum nomen et vitae seriem gerendae ordine promit | Ille promissi dubius superni perdidit promptae modulos loquelae sed reformasti genitus peremptae organa vocis | Ventris obstruso recubans cubili senseras regem thalamo manentem hinc parens nati meritis uterque abdita pandit | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: