Genre: 
Full text: 
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica hoc passionis tempore piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen
Fulltext source: 
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632), p. 366
Notes: 
This text reflects the Urban VIII hymn revisions for the 1632 Roman Breviary for the Saturday before Passion Sunday; cf. 008410.2 and 008410.3 for related Urban VIII hymns for other feasts