Full text: 
Virginis proles opifexque matris virgo quem gessit peperitque virgo virginis festum canimus beatae accipe votum | Haec enim palmae duplicis beata sorte dum gestit fragilem domare corporis sexum domuit cruentum caede tyrannum | Unde nec mortem nec amica mortis mille poenarum genera expavescens sanguine effuso meruit serenum scandere caelum | Hujus oratu deus alme nobis debitas poenas scelerum remitte ut tibi puro resonemus almum pectore carmen | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: