Quod cum vidissent qui cum eo erant dicebant intra se hic si propheta esset sciret mulierem qui tangit eum quia peccatrix est sciens dominus cogitationes eorum dixit ad eos quid molesti estis mulieri...
Haec mutatio dexterae excelsi hoc opus clementissimi savatoris nostri Maria septem daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum
Ipsi David benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus | Benedic anima mea domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus | Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis...
Ex Aegypto pharaonis in amplexus Salomonis nostri transit filia | Ex abjecta fit electa ex rugosa fit formosa ex lebete phiala | Stella maris huic illuxit ad dilectum quam conduxit pacis nectens...