Magnus deus in universa terra | Magna sunt ejus ubique omnia in caelo atque in terra opera | Qui est rex regum dominus omnium a patre genitus ante saecula | Cujus caritas vera caelo sublevat...
Adest miranda passio Quirici sancti martyris qui trium annorum passus est confessor christi factus est | Beatus sanctus Quiricus qui orat pro omni populo pro Christianis saepius qui colunt diem...
SANCTUS Principium sine principio sine principe princeps SANCTUS | Principium de principio de principe princeps SANCTUS | Principio primus sed non sine principe princeps DOMINUS DEUS SABAOTH | In...
O benigna dei semper immensa caritas quae beati fidem viri auxit Leodegarii ut certamine probatus palmam victor caperet et castris martyrum admixtus coronam perciperet
STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de...
Coaequalis patri per omnia | Ac spiritu divino rex regum tutans quae sunt omnia | Nunc digneris acceptare tuarum laudum nostra cantica | Tu regis summa ima tu torques lucentia sidera | Tibi exhibet...
Gloria tibi trinitas cujus larga nos bonitas illustravit gratia | Tibi laus decus potestas te majestatis honestas decet et victoria | Tu ergo factor omnium caelorum terrae marium vera sapientia | Tu...
Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer...