O quam gloriosi sunt Ticinicolae cives quibus talis ac tantus praesul est datus nam et beatum Syrum invitabant dicentes ingredere pater desiderabilis ingredere nobisque callem pande ad atria vitae...
Cum vir beatissimus urbi Ticinensi appropinquaret Syrus populus ei obviam acclamabat dicens ingredere ingredere desiderabilis pater revoca errantes doce imperitos libera quos captivos crudelissimus...
Lignum vitae in cruce tua domine manifestatum est mors enim per ipsam damnata est et mundus totus per ipsam illuminatus est omnipotens domine gloria tibi alleluia
O crux mirabile signum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavi quam dulce pondus o quam gloriosum est lignum quam pretiosa gemma quod Christum meruit sustinere...
Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo vera fides geniti purgavit crimina mundi et tibi virginitas inviolata manet