Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi...
O rerum domine conditor omnium plectrum continuo gutturis amove certamen tribuens pandere naviter athleta tui inclyti | Gliscit nam nimium pectoris intimum mallens belligeri promere militis actus...
Aeternae lucis conditor lux ipse totus et dies noctem nec ullam sentiens natura lucis perpeti | Jam cedit pallens proximo diei nox adventui obtundens lumen siderum adest et clarus lucifer | Jam...
Angelica reboat symphonia Alogiens nimium laetabunda | Rex sabaoth morte victa victor dum redit ad superna Et captivata caterva felix penetrat poli ampla | Occurrit palatinus grex tympanizans...
Organa plebs pia psalle jucunda | Benedicti clara quia micant incliti festa per ampla orbis spatia veneranda | Ex libera pulchre qui fuit ortus stirpe virga lucida atque flos scandens ut lilia |...
Salve crux sancta salve mundi gloria vera spes nostra vera ferens gaudia signum salutis salus in periculis vitale lignum vitam portans omnium Te adorandam te crucem vivificam in te redempti dulce...
Nostra tuba | Regatur fortissima dei dextra et preces audiat | Aure placatissima et serena ita enim nostra | Laus erit accepta voce si quod canimus canat pariter et pura conscientia | Et ut haec...
Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur...