Full text: 
Voce cordis et oris in laudem sui redemptoris consurgat omnis fidelis cujus mediante gratia martyr et virgo Catharina facto clamore hora matutina exivit obviam Christo sponso qui sedet super cherubim cuncta videns in absconso ferens sertum rosae et lilii cum triumpho martyrii evasit minas tortorum o beata virgo ora jugiter pro reatibus supplicum tuorum
Genre: 
Mass/Office

Antiphon

Feast: