Genre: 
Full text: 
Sanctus sanctus sanctus | (A) Laudatur trina majestas et colitur a cuncto populo | (B) Dominus deus sabaoth Te benedicunt virtutes caelorum et tu gubernas cuncta | (C) Pleni sunt caeli et terra gloria tua Glorificamus personam divinam quae in aeternum permanet | Hosanna in excelsis | (D) Qui sedes in throno divino exaudi preces nostras et miserere nobis | (E) Benedictus qui venit in nomine domini O rex qui in caelis regnas cum patre vivis in unitate succurre nobis | Hosanna in excelsis | (F) Sanctus Pax in caelo permanet semper cum deo et cum electis eius
Fulltext source: 
Corpus troporum VII, n°66, p.125-126