Adest eia dies qua e caelis veniens Gabriel archangelus nuntiavit nasciturum nobis dominum quod impletum per Mariam semper virginem magno cum tripudio recolentes eidem jubilemus salutari nostro
Rex aeterne deus fons pietatis spes tranquilla salus vera medella defessis requies pascua vitae lux indeficiens Parcae redundans | Ad te mestificati murmura dantes acclines famuli assumus omnes...
Sollemnitatem fratres carissimi colimus almam | Martyris egregiae virtutis Leudegarii episcopi civitatis Aeduensis provisore tali beatae | Laudibus hanc sedulis agamus et eundem pontificem crebris...
Ab oriente venerunt magi in Bethleem adorare dominum et apertis thesauris suis pretiosa munera obtulerunt aurum sicut regi magno thus sicut deo vero myrrham sepulturae ejus alleluia
Alleluia claudere et signa sermone alleluia et requiesce in interioribus tuis alleluia usque ad tempus constitutum et cum gaudio magno dicetis die illa qua venerit alleluia alleluia alleluia alleluia...
Ave senior Stephane ave martyr paradoxe qui inter agmina plebis judaicae firmus in Christi fide velut lampas ardentissima apparuisti domino nunc sidus inter sidera caelestis aulae succurre huic...