Locutus est Moyses ad Aaron dicens accede ad altare et offer holocaustum quod est pro peccato et deprecare pro te et pro omni populo cumque mactaberis hostias domino ora pro nobis sicut praecepit...
Aedificavit Noe altare domino offerens super illud holocaustum odoratus est dominus odorem suavitatis et benedixit eis crescite et multiplicamini et replete terram
Gaudete in domino semper iterum dico gaudete Modestia vestra nota sit omnibus hominibus dominus prope est nihil solliciti sitis sed in omni oratione petitiones vestrae innotescant apud deum
A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae...
Christus est vita veniens in orbem mortis occasum patiens acerve mortuis actum pietatis usu vivere donat | Sustulit vulnus removendo mortem mortis auctorem perimendo surgit patris ad dextram...