Beatissimus Marcus evangelista velut athleta fortissimus ad certamen promptus gradiebatur dicens fratribus dominus meus locutus est mihi ut Alexandriam proficiscar alleluia
Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia
Helena sancta dixit ad Judam comple desiderium meum et vive super terram ut ostendas mihi qui dicitur calvariae locus ubi absconditum est pretiosum lignum dominicum alleluia
Ibo mihi ad montem myrrhae et ad collem Libani et loquar sponsae meae tota speciosa es proxima mea et macula non est in te veni a Libano veni et transibis ad montem Seir et Hermon a cubilibus leonum...
Jam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quicquam sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio alleluia
Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph et dixit ei spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod...