Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam...
Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph et dixit ei spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod...
Populis autem non credentibus et ab episcopatu eum proicientibus Romam petiit flens et ejulans atque dicens merito haec patior quia peccavi in sanctum dei
Qui de terra est de terra loquitur qui de caelo venit super omnes est et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium ejus nemo accepit qui autem acceperit ejus testimonium signavit quia deus...
Stans autem Jesus jussit caecum adduci ad se et ait illi quid vis faciam tibi domine ut videam et Jesus ait illi respice fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur illum magnificans...