Ave domina mundi Maria ave caelorum regina ave virgo virginum per te venit redemptio nostra tu inter mulieres speciosissima inter omnes et super omnes benedicta juxta filium tuum virgo et super...
Benedicta es Maria laus nostra spes et domina te collaudat colit tremit trina mundi machina in tua conceptione congaudentes confove profutura largiendo nocitura amove alleluia
Columbarum tui sunt oculi jubar clamor tocius saeculi stella maris mater egregia quae letaris in caeli regia mater patris pudoris speculum prime matris delens piaculum angelorum transcendens culmina...
Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola...
Salve sanctarum sanctissima | Ave piarum piissima | Strips regia vitae via laus sanctorum spes reorum virgo Maria | Tu solaris stella maris clausus hortus vitae portus plena gratia | Nam illa saeva...
Virgo mitis mater pia flore fragrans o Maria in caelesti patria Jubar mundi fons hortorum interventrix peccatorum in virtute atria Rosa caeli singularia in procella stella maris dona portum gratiae...
Alleluia | Alme Jesu qui gubernas cuncta | Luce tua corda nostra inflamma | Tibi grata quo persolvamus vota | Qui es corona laus atque palma virginum perpetua | Quarum regina virgo constat Maria...
Lux et gloria regis summi Maria eleison | In cujus vita gaudent cuncta Maria eleison | Quae nobis potes subvenire Maria eleison | O mundi domina caelorum regina nostri Maria eleison | Per mortem...