Auctor luminis filius virginis paterque matris filiusque patris qui caeco sedenti stipite petenti lumen dedisti | Sedensque caecus tenebris oppressus quem voluerat sic nasceretur caecus in quem...
Isti sunt angelica solidati claritate martyres inclyti Gervasius et Protasius quorum germanitas a Christo inter immania fuit fulcita tormenta omnes precamur ut eorum intercessione a domino sublimemur
Mirabilis et lucifer discipulus salvatoris et gentium magister jucundus Bartholomaeus laudetur odis cum eo et omne apostolorum nunc collegium ut inveniamus gratiam a Christo et misericordiam
Virgo Christo amabilis in omnibus laudabilis pietate autem ineffabilis tu gregis humillimi gaudium omnium quoque ad te pie clamantium exaudi nos supplices in te semper sperantes
Almi prophetae progenies pia clarus parente nobilior patre quem matris albus claudere nescius ortus senilis prodidit indicem | Cum virginalis regia gloria summi tonantis nomine pigneris gestaret...
Iste confessor domini sacratus festa plebs cujus celebrat per orbem hodie lectus meruit secreta scandere caeli | Qui pius prudens humilis pudicus sobrius castus fuit et quietus vita tu domini...