Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi a domino ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebremus et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virginis per visitationem...
Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
O felix Germania tam decoro germine virginum ornata beata Colonia pretioso sanguine martyrum dotata vere juste tu laetaris quae thesauro super aurum nobili ditaris
Voce cordis et oris in laudem sui redemptoris consurgat omnis fidelis cujus mediante gratia martyr et virgo Catharina facto clamore hora matutina exivit obviam Christo sponso qui sedet super cherubim...