Dixit autem villicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me villicationem fodere non valeo mendicare erubesco scio quid faciam ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas
Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a deo existi alleluia
Inclina domine aurem tuam et exaudi aperi oculos tuo set vide et nunc domine deus noster salvos nos fac ut sciant omnia regna terrae quia tu es deus noster
Quid faciam quia dominus meus aufert a me villicationem fodere non valeo mendicare erubesco scio quid faciam ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas