Coaequalis patri per omnia | Ac spiritu divino rex regum tutans quae sunt omnia | Nunc digneris acceptare tuarum laudum nostra cantica | Tu regis summa ima tu torques lucentia sidera | Tibi exhibet...
Gloria pie trinitati honor et virtus sit unitati potestas et regnum deitati summa victoria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper
Familiam custodi Christe tuam quam natus alma de Maria redemisti morte tua ut cognoscat te | Gloria patri ingenito honor quoque ipsius filio virtus spiritu sancto proclamemus una voce
Sic venerande trinitati decus honor virtus ac potestas caelo et in terra atque mari per infinita saecula patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula...
Gloria et honor proprietas patri sit deo cuncta qui creavit simul et nihilo | Virtus et potestas salus dei filio visitare qui venit mundum de caelo | Eadem cuncta sint paraclito ex quo est conceptus...
Gloria patri | Increato nec genito | Et filio | Increato sed genito | Et spiritui sancto | Septiformis largitori gratiae | Cujus igne purgamur a crimine
Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans Hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle...