Sanctus vir domini et confessor Christi Gaugericus merito praecipuis laudibus est sublimandus qui gregis dominici suis diebus curam suscipiens in numero sanctorum fidelis ac prudens inventus est...
Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Si ego verus Christi servus sum et si vera sunt omnia quae ex ore meo haec mulier audivit et credidit aperiat os ejus qui aperuit os Zachariae prophetae domini