Amen amen dico vobis non dedit Moyses vobis panem de caelo sed pater meus dat vobis panem verum de caelo panis enim verus est qui de caelo descendit et dat vitam mundo
Aperiens Joannes sarcophagum amariores cum hac voce lacrimas dedit heu heu pater amate heu doctor egregie cur me de domo patris eductum quasi orphanum dereliquisti
Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedixerunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem exspectabant omnes sancti ab...
Beata Agnes in medio flammarum expansis manibus orabat te deprecor venerande colende pater metuende quia per sanctum filium tuum minas evasi sacrilegi tyranni et carnis spurcitias immaculato calle...