Accesserunt ad Jesum discipuli dicentes edissere nobis parabolam et respondens ait vobis datum est nosse mysterium regni dei ceteris autem in parabolis
Amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile sed ascendit aliunde ille fur est et latro qui autem intrat per ostium pastor est ovium alleluia
Unus autem ex ipsis Caiphas nomine cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat ab illo ergo die cogitaverunt interficere...
Considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant neque nent dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis