Clamabat autem mulier domine adjuva me qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus at illa dixit utique nam et catelli edunt de mensa dominorum suorum
Cum surrexisset dominus Jesus a cena posuit vestimenta sua coepit lavare pedes discipulorum suorum et tergere linteo quo erat praecinctus imitemur ergo eum ut habeamus pacem in regno suo
Dixit dominus mulieri Chananaeae non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum utique domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum ait illi Jesus...
Gyrum caeli circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi in omni gente et in omni populo primatum tenui superborum et sublimium colla propria virtute calcavi
Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cottidie splendide et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus cupiens saturati de micis...