Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus...
Hymnum canamus gloriae hymni novi nunc personent Christus novo cum tramite ad patris ascendit thronum | Transit triumpho nobili poli potenter culmine qui morte mortem assumpserat derisus a mortalibus...
Martyris ecce dies Agathae virginis emicat eximiae qua sibi Christus eam sociat et diadema duplex decorat | Stirpe decens elegans specie sed magis actibus atque fide terrea prospera nil reputans...
Signum crucis mirabile olim per orbem praenitet in qua pependit innocens Christus redemptor omnium | Haec arbor est sublimior cedris habet quas Libanus quae poma nescit noxia sed ferre vitae praemia...
Urbs beata Jerusalem dicta pacis visio quae construitur in caelis vivis ex lapidibus et angelis coornata ut sponsata comite | Nova veniens e caelo nuptiali thalamo praeparata ut intacta copulatur...