Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis...
Cum totum vitae suae tempus purus et innocens duceret terrestria sperneret ad caelestia semper anhelaret ejusdem urbis episcopus electus et ordinatus est
Haec est vera fraternitas quae numquam potuit violari certamine qui effuso sanguine secuti sunt dominum contemnentes aulam regiam pervenerunt ad regna caelestia
Hic est vere martyr qui pro Christi nomine animam suam posuit minas vero judicum non timuit sed ad caelestia regna pervenit cum palma martyrii secutus est dominum