Sanctificans dominus templum Christus sibi dignum virgine matre satus descendit ab arce polorum cunctae cui gentes terrae simul omnia regna gaude dei genetrix dicunt et kyria chaere
Dilexit Andream dominus in odorem suavitatis dum penderet in cruce dignum sibi computavit martyrem quem vocavit apostolum dum esset in mari et ideo amicus dei appellatus est
Festum Christe rex per orbem illuxit almificum in quo tibi confitetur tibi cohors fidelium gloriae persolvit hymnum pro triumphis martyris | Gloriosus ecce tuus quae Thomas discipulus cicatrices...
Cum appropinquaret dominus Jerosolimam misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod e contra vos est et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et...
Cunctorum dominus sit in aeternum benedictus qui pietate sua de noctis valle profunda transtulit in regnum caelesti lumine plenum quam sibi per veniam sacraverat ante Mariam