Dilexit Andream dominus in odorem suavitatis dum penderet in cruce dignum sibi computavit martyrem quem vocavit apostolum dum esset in mari et ideo amicus dei appellatus est
Dum penderet beatus Andreas in cruce non cessavit praedicare verbum dei die ac nocte et populus irruebat ad impium judicem dicentes solve hominem justum dimitte hominem innocentem
Cum esset Petrus in cruce orabat dominum dicens gratias tibi ago pastor bone qui me ad hanc gloriam perducere dignatus es peto ergo ut oves quas tradidisti mihi participentur mecum de gratia tua in...
Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita...