Ubi est Abel frater tuus dixit dominus ad Cain nescio domine numquid custos fratris mei sum ego et dixit ad eum quid fecisti ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra
Beata Agatha ingressa carcerem expandit manus suas ad deum et dixit domine qui me fecisti vincere tormenta carnificum jube me domine ad tuam misericordiam pervenire
Clamabat autem mulier domine adjuva me qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus at illa dixit utique nam et catelli edunt de mensa dominorum suorum
Dixit dominus mulieri Chananaeae non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum utique domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum ait illi Jesus...
Dixit Simon Petrus ad Jesum exi a me domine quia homo peccator sum stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam coeperant
Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel monumenta quae pater posuit in sua potestate alleluia