Splendida nempe dies rutilat | Angelico quae canore beat | Aethereis redimita coxis | Gramineis quoque compta bonis | Dans nova gaudia terrigonis | Fruge nitengo solum renovat | Aurea mala forendo...
Adest eia dies qua e caelis veniens Gabriel archangelus nuntiavit nasciturum nobis dominum quod impletum per Mariam semper virginem magno cum tripudio recolentes eidem jubilemus salutari nostro
Quem quaeritis in praesepe pastores | Salvatorem Christum dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum | Adest hic parvulus cum Maria matre sua de quo dudum vaticinando Ysayas...
Adest nobis celeberrimus dies festus beati Blasii quem egregium martyrem et mirae sanctitatis pontificem mirabili signorum praerogativa praeditum ut intercessorem apud dominum pro nostris excessibus...
Cum vidisset beatus Silvester se a militibus conventum conversus ad discipulos suos dixit eis ecce adest tempus quod nos lectio docuit operum nostrorum assignet affectus