Elegit dominus virum de plebe et claritatem visionis aeternae dedit illi celebremus sollemnitatem Sebastiani martyris gaudium sit in caelo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis alleluia
Qui de terra est de terra loquitur qui de caelo venit super omnes est et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium ejus nemo accepit qui autem acceperit ejus testimonium signavit quia deus...
Specialis noster iste patronus cui Christus semper erat vivere et mori lucrum modo revelata facie speculatur praesentem dei vultum cujus tanta merita apud advocatum et judicem justum valent ut per...
A Christo de caelo vocatus et in terra prostratus ex persecutore effectus est vas electionis et plus omnibus laborans multo latius inter omnes verbi gratiam seminavit atque doctrinam evangelicam sua...