Dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco et respondit angelus spiritus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi
O virgo virginum quomodo fiet istud quia nec primam similem visa est nec habere sequentem filiae Jerusalem quid me admiramini divinum est mysterium hoc quod cernitis
Quomodo fiet istud angele dei quia virum in concipiendo non pertuli audi Maria virgo Christi spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi
Quomodo in me fiet hoc quoniam virum non cognosco dixit Maria ad angelum spiritus sanctus in te descendet et virtus altissimi obumbrabit tibi et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei