Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum domini ibimus | Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem | Jerusalem quae aedificatur ut civitas cujus participatio ejus in id ipsum |...
Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedixerunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem exspectabant omnes sancti ab...
Coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis
Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria domini colliget te
Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi divisum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuerat magnus quia mortem...