Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi divisum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuerat magnus quia mortem...
O vere sancti milites Thebaei fortes in agone fidei constantes in devotione spei ferventes in dilectione dei terrena despicientes caelestia contemplantes o quam pretiosa mors sanctorum quae vitam...
Beati Christi famulus praesul Gaudentius carnis cogitatione sancto spiritu radiatus parvipendens Novariam petiit ibi sancti confessoris socius factus est Laurentii in fide Christi
Sancte martyr Firmine tuum nobis presta subsidium cujus sollempnae celebramus martyrium ut per te obtinere mereamur veniam delictorum qui factus es socius civium supernorum